- CAERULEUS Color
- CAERULEUS Colorin purpura dilutiore, apud eundem occurrit, ubi in tribus purpurae gradibus, conchyhum ultimô locô ponens, illud in tres alios subdividit, quorum qui dilutissimi coloris est, in heliotropii flore considerari ait, quem florem alibi caeruleum appellat, Dioscorides ὑπόπόρφυρον Appuleius velut purpurenm.Secundum cum malva confert, tertium cum viola ferotina: et hîc substitit conchylium. Nam in purpura laus fuit summa, ut nigricans esset aspectu. At in conchylio laudbatur pallor saturitate fraudatus, tantoque delucidior, quantô magis vellera esurirent, quae in laudato Auctore reperias l. 9. c. 38 et 39. E quibus colligere est, conchylium medn fuisse coloris inter purpureum et caeruleum, atque ex utroque mixtum, cuiusmodi Indicum purpurissum, idem esse scribit, l. 35. c. 6. Et de pantherarum oculis Oppianus Cynegetic. l. 3.Γλαυκιόωσιν ὁμοῦ τε καὶ ἔνδοθι φοινίςςονται,Glauci sunt simul atque intus punicei.Itaque de purpurisso scribens Plinius d. l. Pingentes, inquit, sandyce sublita, mox ovô inducentes purpurissum, fulgorem minii faciunt: Si purpuram facere malunt, caeruleum sublinunt, mox purpurissum ex ovo inducunt. Ubi videtur purpurae nomine conchylium intelligere, quod cum fuerit ex parte caeruleum, non potuit aliter pingi, quam caeruleô tabulae sublitô. Quo facit, quod Salmas. chalcanthum, non ab aere, ut volunt, sed a purpura, dici ait, non a χαλκὸς, sed a χάλκη, seu κάλχη, per metathesin: ut χάλκανθον sit a purpurae flore dictum, scil. caeruleae. Is enim est chalcanthi color, ut idem Plin. docet l. 34. c. 12. Atque hoc purpurae genus Hebraei thecheleth, Chaldei thichla, appellârunt, quem colorem esse caeruleum ab ipsis habemus. Itaque Graeci veteres hyacinthinum reddierunt, non a materia, sed a colore, ut infra videbimus, Rubra vero purpura, non ex conchylio facta, sed ex illius cochleae sanie, quae proprie purpura dicitur, iisdem Hebraeis Argaman dicta est. Quod utrumque purpurae genus, ex insulis Elisae, i. e. Graeciae in mari Aegeo, olim allatum esse, discimus ex Ezech. c. 27. v. 7. Et utrumque in summo pretio fuit. Quin Argaman fuisse colligas aliquantô pretiosius, ex eo, quod Danielis c. 5. v. 7. 16. 29. is, quem Assyriorum Rex ad summos honores vult evehere, non vestitur thichlâ sed argavanâ. Certe non a caeruleo, sed a rubro colore, purpuram commendari, Tyriam inprimis, ex Auctoribus notum. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 10. et 11. ut et infra passim: Plura vero de Caeruleo colore, apnd Salmas. ad Solin p. 131. 201. 255. 1154. etc. nec non infra in voce Cyaneus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.